Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.4.1 Cic. Fam. 13.4.2 (English) >>Cic. Fam. 13.4.4

13.4.1 Cum municipibus Volaterranis mihi summa necessitudo est ; magno enim meo beneficio adfecti cumulatissime mihi gratiam rettulerunt nam nec in honoribus meis nec in laboribus umquam defuerunt Cum quibus si mihi nulla causa intercederet, tamen, quod te vehementissime diligo quodque me a te plurimi fieri sentio, et monerem te et hortarer ut eorum fortunis consuleres, praesertim cum prope praecipuam causam haberent ad ius obtinendum, primum quod Sullani temporis acerbitatem deorum immortalium benignitate subterfugerunt, deinde quod summo studio p. R. a me in consulatu meo defensi sunt 13.4.2 Cum tribuni plebi legem iniquissimam de eorum agris promulgavissent, facile senatui populoque R. persuasi ut eos civis, quibus fortuna pepercisset, salvos esse vellent. hanc actionem meam C. Caesar primo suo consulatu lege agraria comprobavit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum liberavit, ut mihi dubium non sit quin is, qui novas necessitudines adiungat, vetera sua beneficia conservari velit. quam ob rem est tuae prudentiae aut sequi eius auctoritatem, cuius sectam atque imperium summa cum tua dignitate secutus es, aut certe illi integram omnem causam reservare ; illud vero dubitare non debes quin tam grave, tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo summo beneficio in perpetuum obligari velis.

13.4.3 sed haec quae supra scripta sunt eo spectant ut te horter et suadeam ; reliqua sunt, quae pertinent ad rogandum, ut non solum tua causa tibi consilium me dare putes sed etiam, quod mihi opus sit, me a te petere et rogare. gratissimum igitur mihi feceris, si Volaterranos omnibus rebus integros incolumisque esse volueris. Eorum ego domicilia, sedes, rem, fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra re p. civibus summo senatus populique R. studio conservatae sunt, tuae fidei, iustitiae bonitatique commendo.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.4.1 Cic. Fam. 13.4.2 (English) >>Cic. Fam. 13.4.4

Powered by PhiloLogic